monumenta.ch > Plinius > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 92
{XXV} Nuces vocamus et castaneas, quamquam adcommodatiores glandium generi. armatum iis echinato calyce vallum, quod inchoatum glandibus, mirumque vilissima esse quae tanta occultaverit cum naturae. trini quibusdam partus ex uno calyce; cortexque lentus, proxima vero corpori membrana et in his et in nucibus saporem, ni detrahatur, infestat. torrere has in cibis gratius, modo molantur, et praestant ieiunio feminarum quandam imaginem panis.